et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit
esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in
argento et auro
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et
loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo
qui regnavit primus in Graecia
et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et
non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum
tristitia magna et reversus est Babyloniam
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra
quae erant in terra Iuda
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus
est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et
spoliis multis quas ceperunt
et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super
altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius
circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et
commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem
prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia
magna et arbitratus est se mori
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus
ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in
quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et
dilectus in potestate mea
nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde
abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi
auferri habitantes Iudaeam sine causa
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce
pereo tristitia magna in terra aliena
et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum
super universum regnum suum
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret
Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo
quadragesimo et nono
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit
regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et
vocavit nomen eius Eupator
et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu
sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum
populum ut obsiderent eos
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo
quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt
se illis aliqui ex impiis Israhel
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies
iudicium et vindicas fratres nostros
nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis
eius et obsequi edictis eius
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a
nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et
hereditates nostrae diripiebantur
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes
fines nostros
et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare
eam et munitionem in Bethsuram munierunt
et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient
nec poteris obtinere eos
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos
suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad
eum exercitus conducticius
et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti
milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et
pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et
succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara
contra castra regis
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum
contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in
proelium et tubis cecinerunt
et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos
eos in proelium
et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis
elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae
in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique
bestiae electi erant
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque
ibat ibant non discedebant ab ea
sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super
singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri
virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister
bestiae
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes
tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in
legionibus eius
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos
resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades
ignis
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos
et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis
eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim
exercitus magnus valde et fortis
et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et
ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam
loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum
est ei quod in ea esset rex
et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi
nomen aeternum
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens
a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum
et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius
deverterunt ab eis
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et
adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt
de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia
sabbata erant terrae
et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam
servare eam
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos
et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et
tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad
mittendas sagittas et fundibula
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et
pugnaverunt dies multos
escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus
esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant
reliquias eorum quae repositae fuerant
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos
fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex
Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum
ut regnaret
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui
abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus
deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem
obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum
illis pacem et cum omni gente eorum
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut
prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt
et fecerunt omnia haec
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit
ad eos pacem facere et receperunt illam
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et
rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in
gyro
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et
invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum
et occupavit civitatem